- SENATUSCONSULTUM
- SENATUSCONSULTUMdictum est, quod Senatus iussit atque constituit. Hoc quomodo fieri solitum sit in Rep. Rom. paucis exponam. Qui Senatum habitutus erat, immolabat hostiam prius atque auspicabatur, uti discimus ex Appiano de bello Civili l. 2. ubi de Caesaris, Senatum ingressuri, victima, sic Interpres. Est vero mos Magistratibus Senatum ingressuris prius uti Haruspicina: et rursum in Caesaris victima cor, vel ut alit dicunt, caput exterum deficiebat. Unde Liv. l. 22. Ita rebus divinis peractis, de bello reque publica Dictator retulit. Vide quoque eum l. 24. et l. 31. Sed et postea Augustus decrevit, ut Senatores thute et merô illi Deo suplicarent, in cuius Templo Senatus haberetur, ut legimus apud Suetomium in eius vita, c. 35. et Dionem l. 54. Non enim nisi in loco augurato, Templo nempe vel Curia, Senatusconsulta fieri potuisse, diximus supra in voce Senaculum. Referebat dein, qui Senatum consulebat, et quidem prius de rebus divinis, quam humanis; hisque tum infinite, tum finte, A. Gellius l. 14. c. 7. Neque vero sosum Consules, vel alii Magistratus, qui Senatum habebant, sed etiam omnes ii, quibus Senatum convocandi ius erat, referebant ad Senatum; sic ut eôdem die diversos Magistratus de rebus diversis ad Senatum nonnumquam retulisse legamus, ut apud Cicer. Philipp, 7. in princip. Parvis de rebus, sed forsan necessariis consulimur P. C. de Appia via, et de Moneta, Consul; de Lupercis, Tribun. Pleb. refert. Quin et ad Consulum relationem, Tribunis concessum erat, aliquid addere, et de eadem re, prout ipsis videretur, Patres consulere: Unde, Lupum Tribun, Pleb. retulisse, ut Pompeius Ptolemaeum in regnum reduceret, cum Consules retulissent, utru reducendus esset et a quo? scribit Cicer. Ep. 2. l. 1. ad Lentulum. Imo Consulis relationi Tribunum Pl. intercedere potuisse, docet Tacitus Annal. l. 1. c. 13. Scaurus dixerat, spem esse, ex eo non irritas fore Senatus preces, quod relationi Consulum iure Tribunitiae potestatis non intercessisset. Consulum nihilominus honor praecipuus fuit, ut, si quid alii Magistratus iis invitis ad Senatum referrent, vetare possent, utpote qui maximam referendi porestatem haberent: quô iure etiam supetior Collegâ suô videtur fuisse, alter Consulum, penes quem fasces erant; unde Publilius, penes quem fasces erant, Dic Spuri Postuni, inquit, apud Livium l. 9. Sed et ambos Consules commoniter retulisse, liquet ex eodem l. 36. Consulum de provinciis communis relatio fuit: Quod et in Tribunis aliisque Magistratibus observatum, ut aliquando totius Collegii una fuerit relatio, aliquando simul aliquot, saepe separatim unusquissque ex iis suô nomine relationem fecerit. Cum sic ad Senatum relatum esset, si res referrentur adeo diversae, ut non idem de omnibus decernendum Senatoribus videretur, tum petere solebant, ut relatio divideretur deque singulis rebus seorsim consulerentur. Cuius exemplum Liv. l. 8. c. 14. suppeditat, de Camillo Cons. qui de Latinis ad Senatum retulerat, ac oratione suâ varia ac diversa complexus erat: Princeps Senatus relationem Consulis laudare; sed cum aliorum causa alia esset, ita expediri posse consilium dicere, ut pro merito cuiusque statueretur, si de singulis nominatim referrent populis. Relatum igitur de singulis decretumque. Vide quoque Plin. l. 8. Ep. ad Aristonem et Cicer. l. 1. Ep. 2. ad Lentulum. Et quidem a quovis sedente id postulari poterat. Tum relatione factâ, aliquando non rogatis neque dictis sententiis, starim Senatores in hanc vel illam patrem discedebant, atque ita pedibus sententiam ferebant; inptimis cum de rebus haud magni momenti aut non ita dubiis ageretur Cuiusmodi Senatusconsultum, per discessionem factum propris appellabatus, utebaturque in eo Consul hâc formulâ, Qui haec sentitis, in hanc partem; qui alia omnia, in illam partem ite, quam sentitus: quibus verbis praeibat ominis causâ, ne diceret: Qui non sentitis. Unde phrases Antiquis usitatae, Pedibus in sententiam ire, in Sententiam discedere, in eandem concurrere. Cum vero gravioris momenti res esset, singulorum sententiae exquiti consuevêre, idque hôc ordine. In more erat, ut post Comitia Consules designati primi sententias rogarentur, et eorum is prior, qui ptiore locô declatatus esset: aute Comitia vero is, qui a Censoribus Princeps Senatus lectus erat: ii deinde, qui Consulibus videbantur; itatamen, ut ne Praetorium Consulari, Aedilitium Praetorio, Tribunitium Aedilitio anteferrent, quemadmodum ex Sallustio, A. Gellio et Cicer. Philipp. 5. cognoscitur: e quibus inprimis Gellium vide l. 4. c. 10. Memoratque Suetonius, in Iulio c. 21. consuetudinem obtinuisse, ut, quem ordinem rogandatum sententiarum Consul Kalend. Ianuar. tenuisset, eundem totô annô observaret; id quod tamen a Caesare observatum non fuisse, ibidem notat. Et tale SC. dicebatur factum per singulorum sententias exquisitas; item simpliciter Senatus consultum; in quo licet quoque discessio fieret, tamen quia sententiis exquisitis, non omissis, ut in priori, fieret, a Senatus consulto per discessionem, distinguebatur. Tertius, sententias mann ferendi, modus, apud Vopisc, occurrit in Aureliano; quem ab Atheniensibus, apud quos χειροτονία dicebatur, ad Romanos translatum esse, ex Demosthenis Timocratea apparet. Cum autem rogatus Senator sententiam dicturus erat, assutgebat stansque dicebat, unde illud Cicer. Surgo ad dicendum: neque modo de ea re, de qua relatum fuisset, verum etiam quacumque de re volebat, et quamdiu volebat. Hinc apud A. Gellium l. 4. c. 10. Caius Caesar Consul M. Catonem sementiam rogavit. Cato, rem quam consulebatur, quoniam non e Rep. videbatur, perfici nolebat. Eius rei gratiâ ducendae, longâ oratione utebatur eximebatque dicendo diem. Etat enim ius Senatori, ut, sententiam rogatus, diceret ante quidquid vellet alii rei et quoad vellet. Caesar Cons. viatorem vocavit; eumque, quum finem non faceret, prehendi loquentem et in carcerem duci iussit. Senatus consurrexit: prosequebaturque Catonem in carcerem etc. ubi Thysius annotavit. Post Solis occasum SC. perscribi nequivisse, vide quoque Plut. in Catone iterumque Gellium l. 14. c. 7. ubi nex ante exortum, nec post occasum Solem Senatusconsultum factum, ratum fuisse, docet, et supra. Hincque est, quod in Philipp. 3. Cicero Antonio Consuli obicit de Senatus consulto vespertino. Nec obstat, quod legimus apud Dionys. Halicarnassaeum l. 9. ann. Urb. Cond. 290. Senatusconsultum noctu factum esse; illud enim non ex consuetudine, sed ex necessitate fuit: cum per Equites literis nuntiatum esset, Sp. Furium Consul. cum exercitu ab Aequis et Volscis obsideri. Forma sententiae dicendae, quem admodum ex Philippic. Orat. apparet, fere haec erat: Quod verba facta sunt de literis etc. de ea re ita censeo etc. quibus dictis, Senator discedebat in eam partem, quam probabat. Sine enim discessione nullum SCtum factum esse certum, quod proin in SCto per exquisitas sententias, A. Gellius, eanquam supervacuum et obsurum nemini, omisit locô cit. Quis vero, ad Senatusconsultum faciendum, numerus Senatorum necessarius esset, incertum est. Livius ubi de Bacchanalibus, innuere videtur, Senatursconsultum fieri potuisse, si centum non minus Senatores in Senatu essent, l. 39. Pedianus autem, de re non ita magni momenti loquens, in Corneliana scribit, lege Corneliâcautum fuisse, ne quis in Senatu solveretur Legibus, nisi ducenti adfuissent. Ita quidem antiquiori aevô: Posterioribus vero tem poribus (Nam et Senatorum numetum variâsse, notavimus supra) quadringentos fuisse requisitos, docet Dio, ubi de Augusto. Cum igitur numerus fuisset requisitus, valebat sententia maioris partis, fiebantque Senatusconsulta, non ponderatis, sed numeratis sententiis, Plin. Iun. l. 2. Ep. 12. Quare Senator quilibet poterat Consulem, vel eum, qui Senatum habebat, admonere, ut antequam SCtum proferretur, Senatum numeraret; alioqui Senatusconsulto intercedebat, Festus Pomp. l. 12. Quo respiciens Cicer. l. 5. Ep. 4. ad Attic. Consule, inquit, aut numera. Senatusconsultum iam factum, hâc ratione confirmabatur, ut clamarent omnes ingeminarentque hanc vocem Omnes, quae vox unanimem consensum exprimebat, neque quemquam superesse, qui reluctaretur. Fl. Vopiscus in Tacito c. 7. Habitâ contione a Metio Nicomacho Senatore, clamatum clare; Omnes, Omnes. Vide eundem in Probo c. 13. Iul. Capitolin. in Maximo et Balbino c. 3. Ael. Lamprid. in Commodo, c. 18. Trebell. Pollionem in Claudio c. 4. Plinium Iun. in Panegyr. etc. Ad quorum primum, notat Salmasius, aliquando Senatusconsulta facta esse solis acclamationibus, nullis dictis sententiis, ut illud de Valeriano, apud Pollionem; aliquando ab acclamationibus initiô factô, postmodum interrogatos Senatores et sententias dictas esse: de quo aclam andi titu diximus aliquid supra. Omen dein additum, et sollemnis formula auguralis, ἀγαθὴ θύχη, bona fortuna, adhibitia est. Aul. Persius, Sat. 4. v. 29.Hoc bene sit. ————Ennius apud Servium Aen. l. 6.Emicuit, dum serre moror, cinis ipse, Bonum sit!Quum scriberetur Senatusconsultum, discessione factâ et exquisitis omnium sententiis, moris erat, ut ea, de qua sententiae rogatae erant res summatim exponeretur, hôc modô: Quod M. Marcellus Conful verba fecit de Provinciis, D. E. R. I. C. id est, de ea re ita censuerunt: Quod verba facta sunt de Philosophis et Rhetoribus, D. E. R. I. C. etc. cum praefatione B. F. id est, Bonum factum, Sueton. in Iulio Caes. c. 80. Quod si quid Consulibus Senatus mandatet, addebatur: Si eis Consulibus videatur. Unde apud Ciceron. in Philippicis legimus, Utique C. pansa A. Hirtius Coss. alter ambove si eis videatur, Quaestoribus urbanis imperent. Et quoniam Senatus consultis intercedere Tribuni Pleb. poterant, adiciebatur clausula: Si quis huic SCto. intercesserit, Senatui placere, auctoritatem praescribi et de ea re ad Senatum P. Q. referri. Ac si quis intercessisset, addebatur: Huic Senatusconsulto intercesserunt C. Caelius, C. Pansa Tribuni Pleb. Et tum quidem, non Senatus consultum, sed Auctoritas praescripta dicebatur, Dio l. 5. Quod fi forte usu venitet, ut non tam multi, quot opus erat, convenirent, Senatus quidem habebatur, decretumque praescribebatur, non tamen quasi effectum habebat; sed erat Auctoritas. Si quoque in loco aliquo non legitimo aut die non idoneo, aut non legitimo edicto, sed ambitiose Senatus coactus esset, aut nonnulli Tribuni Pleb. intercessissent; tum SCtum quidem fieri non poterat, quid tamen placuisset, restari reliqui volebant, Idem. Vide quoque Ciceron. Epostolis ad Lentul. Notari porro eum, in cuius sententiam SCrum factumesset, colligitur ex Cicer. Ep. ad Attic. Scripto ita SCto eorum omnium nomina, qui adfuissent, adscribebantur, ut notum ex eiusd. Epist. et Caelii ad eum: idque ad Consulis pedes factum, Lamprid, in Heligab. Nec omittendum, quod Val. Max. l. 2. c. 2. ex. 7. habet, vetustis temporibus ius non fuisse Tribunis Pleb. Curiam intrare; sed ante valvas, positis subselliis, decreta Patrum examinâsse, ut si quae ex iis improbâssent, rara esse non sinerent: Itaque veter. Senatusconsultis T. literam subscribi solitam, quâ notâ significabatur, illa Tribunos Pleb. quoque censuisse. Ne vero Scnatusconsulta, ut saepe factum, a Consulib. supprimerentur institutum fuisse ann Urb. Cond 204. a Valerio et Horatio Consulib. ut ea in aedem Cereris, ad Aediles Pleb. deferrentur, auctor est Livius l. 3. c. 55. Postea tamen ad Aerarium ea delata fuisse, docet Cicero Philipp. 5. Sueton. in Aug. et Tacitus Annal. l. 3. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. l. 7. c. 7. Addendum paucis aliquid de Senatusconsulto tacito, cuius unus meminit Capitolinus in Gordianis, c. 12. Post haec literas legit Gordianorum ad Senatum et ad se missas. Tunc clamavit Senatus ---- Dicit Iunius Cordus istud SCtum fuisse tacitum: quod quale sit ---- brevi exponam. Omnino exemplum Senatus, onsulti taciti non aliud est hodie, quam quod vestra clementia convocatis ad interiora maioribus ea disponit, quae non sunt omnibus publicanda, de quibus adiurare etiam soletis, ne quis ante rem completam quidquam vel audiat, vel intelligat. (Ita is ad Constantinum Aug) Hunc autem morem apud Veteres necessitates publicae repererunt, ut si forte aliqua vis ab hostibus immineret, quae vel cogeret humilia captare consilia, vel aliqua constituere, quae non prius oporteret dici, quam effici, vel si nollent ad amicos aliqua permanare, Senatusconsultum tacitum fieret: ita ut non Scribae, non servi publici, non censuales illis actibus interessent, Senatores omniumofficia censualium scribarumque complerent, ne quid forte proderetur. Ad quem locum, monet Casanb. in Iovis Capitolini cella, istiusmodi Senatusconsulta, conclusis ibi Patribus, fieri consuevisse, ex Herodiano etc. Vide quoque eum ad Suetonium passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.